라틴어 문장 검색

Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis.
그래서 그들은 석수들과 목수들에게는 돈을 주어 일을 시키고, 시돈인들과 티로인들에게는 먹을 것과 마실 것과 기름을 주어, 페르시아 임금 키루스가 그들에게 허가한 대로, 레바논에서 향백나무를 베어 바닷길로 야포까지 가져오게 하였다. (불가타 성경, 에즈라기, 3장7)
terram fructiferam in salsugine a malitia inhabitantium in ea.
기름진 땅을 소금 땅으로 만드시니 거기 사는 사람들의 악함 때문이다. (불가타 성경, 시편, 107장34)
Uxor tua sicut vitis fructifer in lateribus domus tuae filii tui sicut novellae olivaru in circuitu mensae tuae.
네 집 안방에는 아내가 풍성한 포도나무 같고 네 밥상 둘레에는 아들들이 올리브 나무 햇순들 같구나. (불가타 성경, 시편, 128장3)
montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri,
산들과 모든 언덕들 과일나무와 모든 향백나무들아 (불가타 성경, 시편, 148장9)
tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina.
우리 집 들보는 향백나무 서까래는 전나무랍니다. (불가타 성경, 아가, 1장17)
Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
그 애가 성벽이라면 그 위에다 은으로 성가퀴를 세우고 그 애가 문이라면 향백나무 널빤지로 막아 버리련만.” (불가타 성경, 아가, 8장9)
Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ", dicit Dominus Deus Israel.
거기에는 올리브 나무를 떨고 났을 때처럼 남은 열매를 따는 일만 남아 있을 뿐. 과일나무 끝 가지에 두세 알 줄기에 너덧 알만 남아 있으리라. 주 이스라엘의 하느님 말씀이다. (불가타 성경, 이사야서, 17장6)
qui dicit: " Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa "; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide!
“나 자신을 위해 넓은 집을 짓고 널찍한 방들이 딸린 누각도 쌓아야지.” 하면서 그는 제집에 창문을 만들어 달고 향백나무 판자를 붙인 다음 붉은색을 칠한다. (불가타 성경, 예레미야서, 22장14)
et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ".
그러면서도 좋은 일을 해 주셨으니, 당신 자신을 드러내 보이지 않으신 것은 아닙니다. 곧 하늘에서 비와 열매 맺는 절기를 내려 주시고 여러분을 양식으로, 여러분의 마음을 기쁨으로 채워 주셨습니다.” (불가타 성경, 사도행전, 14장17)
Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum.
요셉은 열매 많은 나무 샘 가에 심긴 열매 많은 나무. 그 가지가 담장 너머로 뻗어 간다. (불가타 성경, 창세기, 49장22)
Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas.
그는 또 ‘레바논 수풀 궁’을 지었는데, 그 길이가 백 암마이고 너비가 쉰 암마이며 높이가 서른 암마였다. 넉 줄로 된 향백나무 기둥 위에다 향백나무 서까래를 얹고, (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장2)
E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:26)
nempe eo loco, quo Salomon pacificus de lignis cedrinis et Pario lapide pristinum Dei tabernaculum collocavit, et in ea Sancta sanctorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:4)
Et per ordinem singula quod facta sint legimus, coelum, terra, ligna fructifera, animalia diversa.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:8)
Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION